- PRISTIS
- PRISTISgenus belluae marinae, in Gloss. corrupte pro Frestis, Graeci Πρῆςτις, vide supra, in voce Physetero. Item πλοῖον κητοφόρον, navis ceti figuram habens, cuiusmodi navigio raptam Andromedam, scribit Conon. atque inde fabulae de monstro marino occasionem datam. Meminit navis eiusmodi Virg. l. 5. Aen. v. 116.Velocem Mnestheus agit acri remige pristin.Ubi Servius, vel a tutela depicta, vel ἀπὸ τοῦ πρίζειν τὰ κύματα. Perperam, aliud enim tutela, aliud παράσημον in nave, uti supra diximus in voce Parasemon. Pristis, protome erat marinae belluae sic vocatae, quae in prora navis inter προεμβολίδα et ἔμβολον statuebatur, unde toti navi nomen. Quemadmodum eandem ob rationem, Arietis, Tauri, Chimaerae, Centauri, etc. nominibus insignitas naves legimus. Vide Salmas. ad Solin. p. 570. Inter myronis ex aere opera Pristas quoque memorat Plin. l. 34. c. 8. Ubi vel serras lignum secantes (namque hoc πρίειν Graece) vel cetorum genus, intelligi, ait Dalechampius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.